Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 373

Engilram überträgt seinen Besitz zu Bettighofen an Sanct Gallen.
Datierung: 838 05 20
Ausstellungsort: Bettighofen

Ego in Dei nomine Engilram cogitavi pro Dei timore et pro animae meae remedio ut per manum fratris mei Patonis omnem alodem meam, quam in Alamannia nunc presenti die habere visus sum ad monasterium sancti Galli, ubi nunc Bernwicus abba gregi Dei praeesse videtur, tradere atque transfundere deberemus Et hoc, quod tradimus, situm est in villa, quae dicitur Patinhova, in pago Albunespara in centena Ruadolteshuntre, quicquid ibidem de paternica portione sive de conquestu meo seu de conquestu Irminhardi fratris mei sit, quicquid dici aut nominari potest, cum omni integritate atque subtilitate pro animabus nostris atque animabus antecessorum seu successorum nostrorum, tam pro vivis, quam et pro defunctis ad prefatum monasterium perpetualiter possidendum tradimus atque transfundimus Id est, quod tradimus: curtam clausam cum casa atque cum terra salica infra domum, mancipia VI, quorum haec sunt nomina: Werimfrid, Liutpold, Petto, Ratpric, Willipold, Egina; aedificia quoque in eadem curta granum vel foenum colligendum seu ad nutrimentum pecodum sufficienter, extra curtam in eadem villa hobas duas vestitas: Vulvaricum cum hoba sua et cum uxore et liberis suis tribus, Otpoldum cum hoba sua seu cum uxore et cum liberis suis tribus, huius contingunt mancipia X, necnon et illam silvam, quam nos Patingahei dicimus in eam videlicet hanc traditionem facimus rationem, ut Thiotpuruch soror nostra per precariam eandem traditionem ad se recipiat et temporibus vitae suae sub usu fructuario possideat et censum inde exsolvat, quod sit in tribus electionibus: decem siclos de cervisa vel decem modios de anona sive decem denarios de argento, et haec singulis annis ad eandem prefatam casam salicam persolvat. Et si Hiltipuruch filia Patonis sanctimoniali se habitu induere vel velare voluerit, eandem prefatam traditionem diebus vitae suae possideat et eundem censum persolvat. Post obitum duarum illarum mulierum illa res tradita sine ullius marratione ad predictum monasterium revertatur. Et volumus, ut postea illi servi sua tributa non magis sicut et antecessoribus nostris reddant et kern maldrum non solvant, ancillae foris domo non magis nisi duas pisas, sive in lana sive in Uno sit, operentur. Et si in concambium vel in beneficium prestitum fuerit, statim ad nostros propinquos revertatur Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si aliquis sit, qui contra hanc traditionem venire temptaverit, non evindicet, quod inchoavit sed omnino cartula haec huius traditionis firma et stabilis permaneat Acta in villa, quae dicitur Patinhova publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Engilramni et Patonis, qui hanc traditionem firmaverunt, et aliorum plurimorum, id est Reginfrid. Lantolt. Paldarih. Helidpert. Ato. Thiotfrid. Waldpert. Irimpert. Hunpold. Rantolf. Rantwich. Gerhart. Emilo. Anno V regnante Hludowico rege, XIII kal. iunias, die lunae Ego indignus Adalman scripsi et subscripsi