Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 365

Der Presbyter Witram überträgt den von seinem Neffen erkauften Besitz zu Ringwil an Sanct Gallen.
Datierung: 827 11 22
Ausstellungsort: Ringwil

Si aliquid de rebus nostris in substantias pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna retributione retribuere confidimus Ideoque ego in Dei nomine Wittram presbiter trado cum manu advocati mei Cundberti ad monasterium sancti Galli, ubi Bernwigus abbas preesse videtur, quicquid a Starcholfo filio fratris mei eodem appellato nomine in Rimolteswilare vel in eadem marcha cum mea peccunia, id est pretio attaxato, proprietatis adquirere visus sum seu ubicumque aliquo ingenio in eadem marcha aliquid adquisitum habere dinoscor cum prefata adquisitione, id est partem aecclesiae, quae illum adtingebat mihique ad redimitionem concessit, curte clausa aliisque aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cutis et incultis, quicquid dici aut nominari potest volo esse traditum ad iam dictum locum; sub ea ratione, ut easdem res ad me recipiam annisque singulis exinde vobis censum persolvam, id est I1II denarios, hocque faciam tempus vitae meae. Ita tamen volo habere apud vos plagitatum, sicut et in priori mea traditione sonat, ut nulli umquam in beneficium concedantur. Quod si actum fuerit, tunc proximus meus licentiam habeat easdem res ad se vindicare Nullusque hanc cartam violare audeat, quod si quis fecerit multa componat, id est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec carta nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in prefata villa intra aecclesiam publice Signum Wittramni presbiteri atque advocati sui Cundberti, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. † Perihger. † Cunzo. † Paldolt. † RuadpertCundbert. † Adalger. † Plidger. † Hiltipold. † Isanhart. † Gerpreht. † Hiltipreht. † item Paldolt. † Ruadi. Liutolt. Engilbold. Certili. Theotger. Waltilin. Rihhart. Nanzo. Ego itaque Theothart ad vicem Cozzolti diaconi scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, VIIII kal. decemb anno XXIIII Hludowici imperatoris et Hludowici iunioris regis Alamannorum V, sub Geroldo comite.