Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 358

Rihpreth und sein Sohn Irinc schenken ihren Besitz zu Kempten und Mönchaltorf an Sanct Gallen.
Datierung: 837 05 14/21

Unicuique perpetrandum est, quod evangelica vox ammonet dicens: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis Ideoque nos in Dei nomine, videlicet Rihpreth et filius meus Irinc hac dominica ammonitione instincti tradimus ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis Cozbertus abbas preesse videtur, pro remedio animarum nostrarum et pro aeterna retributione quicquid in Campitona vel in eadem marca, necnon et Altorf et in illa marca visi sumus habere vel quicquid adquisitum habemus seu deinceps ad inquirendum habemus, id est aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad iam dictum monasterium volumus esse tradita ac delegata perpetualiter possidendum, et quicquid exinde facere voluerint in omnibus liberam habeant potestatem Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut ullus coheredum nostrorum hanc cartulam inrumpere voluerit multa fisco componat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec cartula nihilominus firma permaneat stipulatione subnixa Actum in ipsa villa Campitona publice, presentibus istis, quorum signacula continentur Signum Rihperti et Iringi auctorum, qui hanc cartam fieri rogaverunt. † Theitger. † Adalbert. † Isanbert. † Wolfhart. † Sigala. † Erimbert. item Adalbert. † Muatolt. † Anno. † Hartger. † Theotala. † Vulving. Ego namque Theothart ad vicem Uozonis presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, XVI kal. iun anno XXIIII Hludowici imperatoris et Hludowici iunioris regis Alamannorum V, sub Geroldo comite.