Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 341

Wollpret überträgt seinen Besitz zu Istighofen, mit Ausnahme einiger Hörigen, an Sanct Gallen.
Datierung: 832 04 03
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine ego Wolfpret. Talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis ad monasterium sancti Galli pro anime meae remedio aeternaque retributione contradere deberem, quod ita et feci Hoc autem, quod trado, situm est in villa, quae iustineshova nuncupatur, quicquid ibidem ex paterna hereditate seu qualibet adquisitione visus sum habere, id est tam domibus, edificiis, exceptis quibusdam mancipiis, campis, pratis, viis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis vel incultis, quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro ad iam dictum coenobium tradita ac delegata esse volo ea videlicet ratione, ut ego easdem res ad me recipiam censumque inde annis singulis persolvam, id est IIII denarios. Si autem ego easdem res redemere voluero, cum uno solido id agam. Similiter si Deus mihi legitimum heredem dederit, eundem censum persolvat et cum eodem precio redimat. Si autem ante obitum meum non redemero aut heres mihi procreatus non fuerit, tunc frater meus Waldpreht easdem res ad se recipiat et eundem censum persolvat. Similiter Cunderoh filius eius et fratres eius, si ei Deus fratres dederit et si eis filii fuerint procreati, tunc ipsi redimendi habeant potestatem cum XX solidis in qualicumque precio potuerint. Si vero illis heredes defuerint, tunc ipse res adipsum monasterium redeant perpetim possidenda Si vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ullus de heredibus meis hanc traditionis cartam inrumpere voluerit, conatus sui privetur affectu et in aerarium regis auri uncias tres et argenti pondere V coactus persolvat sed nihilominus haec presens traditio firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus istis Signum Wolfperti auctoris, qui hanc traditionem fieri voluit. † Signa aliorum testium. † sig. Meginperti. † Waldperti. † Puato. Kisalperti. Hilti. † Hisger. † Hungoz. † Ratheri. † Vuramheri. † Witagauvo. † Pernharti. † Otperti. † Hisanperti. † Rihperti. † Pualo. † Tagaberti. † Lantfridi. † Rihcpoldi. † Nordperti. † Ratperti. Ego itaque Engilger prespiter ad vicem Rihperti rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercuris, III non. april XVIIII anno Luduvici imperatoris, sub Erchanbaldo comite.