Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 337

Der Presbyter Selah überträgt seinen Besitz zu Zuzwil, Farrichun und Marahbach an Sanct Gallen.
Datierung: 831 06 10
Ausstellungsort: Henau

Ego igitur in Dei nomine Selah presbiter pro remedio animae meae una cum manu advocati mei Vurmhariiad monasterium sancti Galli, cui modo Gozbertus abbas praeesse dinoscitur, trado hereditatem meam in duobus locis sitam, id est quicquid habeo in Zuozinwilare et ad Farrichun unum agrum habentem XII iuchos Nunc vero in hac traditione scribere rogavi, ut cognitum sit multis, qualiter ego trado unam runcalem Marahbach nuncupatam, omne videlicet, sicut ibidem videor hodie habere inter duos rivolos currentes ad praedictum monasterium traditum atque delegatum esse volo in ea videlicet ratione, ut easdem res iterum ad me recipiam et eas tempus vitae meae habeam censumque inde annis singulis solvam IIII denarios aut duos maldros de grano. Hoc ergo faciam quamdiu vivam. Post meum vero obitum eundem runcalem habeat nepos meus nomine Cotesman et eundem censum persolvat. Simili modo faciat eius tota procreatio ab eo legitime genita usque ad ultimam progeniem et census praedictus a domo Dei praedicta nullo modo deficiat Si quis vero, quod fieri non credo, de cognatis vel propinquis meis vel alius aliquis contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et quod inchoavit minime perficiat, sed nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Heninouva publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Selahi presbiteri et advocati sui Vurmharii, qui hanc traditionem fecerunt. sig. Craloh. † Erchanbold. † Otoloh. † Isanheri. † Nandger. † Henno. † Sigehart. † Deothelm. † Liutbrant. † Rihmar. † Reginfrid. † Ruadi. † Woffo. Ego itaque Watto ad vicem Amalgarii prepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi in die sabbato et in IIII idus iun regnante domno Hludawico imperatore nostro anno XVIII, Carolo vero anno tertio, sub Erchanboldo comite.