Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 336

Herisind schenkt ihren Besitz zu Braunau, mit Ausnahme einer Hörigen, gegen lebenslänglichen Unterhalt an Sanct Gallen.
Datierung: 830 07 09
Ausstellungsort: Edliswil(?)

In Dei nomine ego Herisind cum manu advocati mei Vurmharii trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio ac fratris mei Hiltifridi quicquid in Pramunauwo visus sum habere, preter unum mancipium nomine Gebilind, tam domibus et aedificiis, quam mancipiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest ad prefatum coenobium volo esse traditum ac delegatum ea videlicet ratione, ut mihi econtra victus necessaria donentur, id est XX maldros annis singulis, X de spelda et decem de avina et hiemis tempore duos frisgingos bonos et alios duos estatis tempore viliores. Et ea, quae trado, statim ex hac die ac deinceps ad monasterium revertantur ibidem in servitium perpetualiter possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus meis contra hanc traditionis cartam venire temptaverit aut eam quolibet modo inrumpete voluerit ad fiscum dominicum auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus presens hec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Edineswilare publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Herisindae, quae cum manu advocati sui Vurmharii hanc traditionem fieri decrevit. sig. Perihger. sig. Erchanbold. sig. Sikger. Notger. Luto. Eskirih. Alpheri. Amalunc. Uato. Amalpret. Otoloh. Erchanbold. Strello. Isanheri. Craman. Ego Alphart inmerens diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, VII id. iul regnante domno nostro Hludowico imperatore XVII, sub Erchanboldo comite.