Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 335

Plidcoz (Perahmar) und seine Gattin Amalthrud (......) übertragen ihren Besitz zu Gossau an Sanct Gallen.
Datierung: 830 07 02
Ausstellungsort: Gossau

Cunctos nos namque divina vox generaliter ammonet dicens: Date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis Ideoque nos in Dei nomine Plidcoz et coniunx mea nomine Amalthruda divina voce ammoniti tradimus ad coenobium sancti Galli quicquid visi sumus habere in villa Cozesouva nuncupata vel in eadem marca, tam domibus et edificiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest ad prefatum coenobium volumus esse traditum ac delegatum perpetim possidendum; ea videlicet ratione, ut easdem res ad nos recipiamus et annis singulis censum inde persolvamus, id est II denarios vel unum maltrum de grano. Et si de nobis heres procreatus fuerit, similiter faciat, similiter et tota eius legitima procreatio. Si autem mihi Plidcozo de Amalthruda heres genitus non fuerit, tunc post obitum utriusque nostrum ad ius coenobii revertatur perpetim possidendum Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut ullus heredum nostrorum istam traditionem a nobis factam frangere voluerit ad fiscum dominicum auri uncias II et argenti pondera V coactus persolvat et hoc, quod inchoatus fuerat, non optineat, sed nihilominus presens cartula traditionis firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in Cozesouva publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Plidcozi et coniugis suae Amalthrudae, qui hanc traditionis cartulam fieri rogaverunt. sig. Arolfi. sig. Erchanbaldi. sig. Ruadi. † Vurumheri. † Alpheri. † Amalpret. † Ratheri. † Nandger. † Adalram. † Amalunc. † Oato. † Otoloh. † Crahloh. † Craman. Theotpold. † Otker. † Henno. † Wolfheri. † Pabo. † Patacho. † Alpker. † Sigihart. † Wolfrid. † Egilbret. †Tagapret. † Drudolt. Ego itaque Theothart inmerens subdiaconus anno XVII Hludowici imperatoris rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, VI non. iul., sub Erchanbaldo comite