Engilram schenkt den von seinem Vater ererbten Neubruch zu Adalrammiswilare gegen lebenslängliche Unterkunft im Kloster an Sanct Gallen.
Datierung: 830 06 09
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Engilram trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio et patris mei ac matris quicquid mihi genitor meus Adalram in hereditatem dereliquid et quantum me constat contra fratrem meum in portionem accepisse; hoc est unum novale quod nominatur Adalrammiswilare, quantum ibidem videlicet genitor meus ad eundem locum tam territorii, quam silvarum adiacentiis circumquaque excolere videbatur; haec omnia potestativa manu cum aedificiis vel quibuscumque utilitatibus ut prefatus sum, ad ius predicti coenobii tradita ac delegata esse volo sub ea ratione, ut ipsis rebus disponendis partibus monasterii libera atque firmissima maneat deinceps potestas ita dumtaxat, ut in eodem coenobio congruum locum tempus vitae meae habeam resque predictae, ut predixi, cum omni integritate ad usum fructuarium partibus monasterii deinceps concessae maneant Et ut cartula haec inconvulsa aeternaliter permaneat neque ego neque ullus de nostris successoribus hanc traditionem valeat inrumpere, sed et si quis fuerit inchoatus auri uncias III et argenti pondera totidem persolvat coactus aerario regis haec tamen cartula suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus istis Signum Engilrammi et fratris eius Sumar consentientis. sig. Amalunc. Folchrat. Ruadi. Nandger. Perahtger. item Perahtger. Wolfheri. Adalram. Otfrid. Pabo. Rihpold. Otger. Folchrat. Paldger. Patacho. Rihhart. Wolfpert. item Wolfpert. item Rihhart. Isger. Hildi. Tagabert. Thingolt. Egino. Erchanbold. Engilhart. Engilger. Adalbert. Alpheri. Wolfmunt. David. Rihmunt. item Adalpert. Reginhart. Ego itaque Cozpert dyaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum annum XVI Hludowici imperatoris, V id. iun., et sub Erchanbaldo comite Feliciter.