Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 321

Abt Cozpert verleiht an Thiotini und dessen Söhne Engilram und Thiotini den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz gegen Zins.
Datierung: 829 04 20
Ausstellungsort: Uzenried (Uznach)

Christi enim favente clementia Cozpertus abbas coenobii sancti Galli Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum et advocato nostro Wolfharto ut illas res, quas nobis Thiotini et filii eius Engilram et Thiotini tradiderunt, eis iterum per precariam represtare debere, quod ita et fecimus ea siquidem ratione, ut ipsas res ad se recipiant censumque inde annis singulis persolvant, id est sex denarios. Similiter et legitimi heredes eorum faciant. Si autem legitimus heres ex eis genitus defuerit, memoratae res ad nostrum coenobium redeant in evum possidendae absque ullius contradictione Signum Cozperti abbatis et advocati sui Wolfharti, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Amalgeri. Reginharti. Fridurici. Ruadkarii. Hunolti. Engilberti. Pernwici. Kerbaldi. Saluonis. Actum in Uzinriudo publice, presentibus istis: Signum Perahtker. Thiotpreht. Perahtolf. Reginpreht. Heribold. Uazo. Erchanolf. Lantali. Palthram. Perolf. Ratheri. Egilpreht. Hunolf. Hetolf. Ego itaque Rihphret ad vicem Amalgeri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XII kal. maii anno XV Ludowici imperatoris, sub Keroldo comite.