Aldegund überträgt ihren Besitz zu Uzenried an Sanct Gallen.
Datierung: 829 04 20
Ausstellungsort: Uzenried (Uznach)
Ego in Dei nomine Aldegund cum manu filii et advocati mei Ratingi trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio aeternaque retributione quicquid in Uzinrioth visa sum habere et in eadem marca; id est tam domibus et aedificiis, quam campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest ad iam dictum tradita volo esse coenobium; ea siquidem ratione, ut ipsas res ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, hoc est VI denarios. Similiter et legitimi heredes mei faciant. Si autem legitimus heres genitus defuerit, memoratae res ipso coenobio restituantur in aevum habendae absque ullius contradictione Si quis vero contra hanc traditionis cartam venire voluerit et eam inrumpere temptaverit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu temeritatis suae in erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus haec traditio perennis temporibus suae obtineat firmitatis vigorem stipulatione subnexa Actum in Uzinrioth publice, sub presentia testium subter insertorum Signum Altegundae, quae hanc traditionis cartam cum manu advocati sui Ratingi fieri rogavit. sig. Perihtker. Thiotprhet. Reginbreht. Heribold. Uazo. Erchanolf. Lantali. Palthram. Perolf. Ratheri. Egilpert. Hunolf. Ehtolf. Perahtolf. Ego itaque Rihprhet ad vicem Amalgeri scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XII kal. mai anno XV Luduwici imperatoris, sub Keroldo comite.