Witolt und Hagastolt übertragen ihren Besitz zu Dättlikon an Sanct Gallen.
Datierung: 829 04 20
Ausstellungsort: Uzenried (Uznach)
Nos in Dei nomine Witolt et Hagastolt tradimus ad coenobium sancti Galli pro animae nostrae remedio aeternaque retributione quicquid in Tattilinchovun visi sumus habere et in eadem marca; id est tam domibus et aedificiis, quam canipis, pratis, silvis, aquis vel quicquid dici aut nominari potest ad iam dictum tradita volumus esse coenobium; ea siquidem ratione, ut ipsas res ad nos recipiamus censumque inde annis singulis solvamus, hoc est VI denarios. Similiter et legitimi heredes nostri faciant. Si autem ipsas res redimere nos ipsi voluerimus, cum XX solidis id agamus. Quod si ea ratione ipsas res redimamus, ut alteri cuilibet demus vel tradamus, tunc ad prefatum restituantur monasterium perpetim possidendae. Similiter si legitimus heres ex nobis genitus defuerit, memorate res ipso coenobio restituantur in aevum habendae absque ullius contradictione Si quis vero contra hanc traditionis cartam venire voluerit et eam inrumpere temptaverit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu temeritatis suae in erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilhominus hec traditio perennis temporibus suae obtineat firmitatis vigorem stipulatione subnexa Actum in Uzzinriudo publice, sub presentia testium subter insertorum Signum Witolti et Hagastolti, qui hanc traditionis cartam fieri rogaverunt. sig. Peritger. † Theotpret. Reginpret. Heribold. Uozo. Erchanolf. Lantali. Paldram. Perolf. Ratheri. Engilpret. Hunolf. Etolf. Peratolf. Ego itaque Amalger presbiter anno XV Hludowici imperatoris rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XII kal. mai., sub Gerolto comite