Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 315

Nandheri überträgt seinen Besitz zu Würenlingen an Sanct Gallen.
Datierung: 828 06 01
Ausstellungsort: Schlieren

In Christi nomine ego Nandheri. Talis mihi decrevit voluntas pro Dei intuitu vel animae meae remedio, ut omnes res meas, quae mihi in Wirnaningum contingit habere, ad monasterium sancti Galli condonare deberem, quod ita et feci hoc est in pago Durgauve et in sito Waninctale, id est casa, curte clausa, cum domibus, edificiis, peculiis, terris, pratis, campis, silvis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobile et immobile, cultis et incultis, haec omnia dono atque transfundo ad ipsum supradictum monasterium vel eius rectoribus; in ea vero ratione, ut easdem res ad me recipiam et annis singulis inde censum persolvam, id est I tremissam in quale pretio potuero. Post meum vero ab hac vita discessum absque ullius contradictione supradicti cenobii rectores liberam ac firmissimam ad se recipiendi habeant in omnibus potestatem vel quicquid inde facere voluerint Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse vel filius meus aut ullus eredum meorum vel ulla opposita persona, qui contra hanc cartam venire aut eam infrangere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri untia II et argenti pondera III coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, sed haec presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum Sleiron publici; et hi sunt testes, qui in presenti fuerunt Signum Nandherii, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Altarat. sig. Ebo. Wenilo. Isanpret. Ratpret. Taguni. Herimunt. Theoting. Sigipert. Ego itaque Amalger rogatus anno XV regnante Hludowico imperatore Franchorum scripsi et subscripsi Notavi die lunis, kal. iunias, sub Gerolto comite