Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 314

Wigant schenkt seinen Besitz zu Stetten und Schiggendorf, mit Ausnahme von 3 Jucharten und einer Casate zu Schiggendorf, gegen lebenslänglichen Unterhalt an Sanct Gallen.
Datierung: 828 04 28
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Wigant trado ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio et aeterna retributione quicquid proprietatis in pago Linzgauge et in locis nuncupatis, videlicet in Stetin et in Scuginnothorf vel in eadem marcha, legaliter possideo vel adhuc conquirere legibus debeo, excepto in Scuginnothorf iurnales III et una casada, reliqua omnia cum omni integritate, id est cum mobilibus seu inmobilibus, cultis vel incultis ad iam dictum coenobium volo esse tradita ac delegata sub ea ratione, ut easdem res in possessionem eiusdem coenobii vindicentur deinceps possidendae et mihi victus atque vestitum temporibus vitae meae tribuatur, concessis rebus, prout iam diximus, partibus eiusdem monasterii quidquid placuerit rectoribus ipsius monasterii ex his faciendum Si quis vero hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu suae temeritatis auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat sed nihilominus haec traditio suum obtineat vigorem cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus istis Signum Wigant auctoris, sig. Hunbreht. † Egilolf. † Filiman. † Lantho. † Ludimar. † Ysanheri. † Liubolt. Ego in Dei nomine Cozpertus diaconus anno XV Hludowici imperatoris rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, IV kal. maias, et sub Ruachario comite