Pertcardis schenkt ihren Besitz zu Nollingen an Sanct Gallen.
Datierung: 828 04 28
Ausstellungsort: (Klein-)Hüningen
In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod sapientia Dei per Salomonem dixit: Redemptio animae propria divitia eius; redemptoris quoque verba dicentis: Date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis Ideoque Pertcardis his ammonitionibus conpuncta simul et confisa dono donatumque pro animae meae remedio quod in perpetuum ut permaneat esse volo ad monasterium situm in pago Thurcauhinse, constructum in honore sancti Gallonis, ubi ipse domnus preciosus in corpore requiescit, ubi Cozbertus abba praeesse videtur; hoc est, quod dono in pago Prisicauhinse in villa Lollinga, quidquid ibi visa sum habere, tam terris, domibus desuper positis, campis, pratis, vineis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilis et immobilis, quicquid dici aut nominari potest, totum et ad integrum una cum manu Ratpotoni ad iam dictum locum sanctum trado, transfero atque transfundo ut hodierna die rectores eiusdem monasterii vel successores eorum quidquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus in Dei nomine habeant potestatem faciendi, iure perpetualiter possidendi Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus ac proheredibus vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartolam voluntate mea factam venire aut inrumpere conaverit duplum vobis vel successoribus vestris restituat, quantum praesens carta contenit, et insuper hoc coagente fisci multa conponat, id est auri uncias III, argenti pondus V coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, sed praesens carta cum omnibus in ea continentibus omnique tempore firma permaneat cum stipulatione subnexa Actum Huninga villa publice Signum † Pertcart, quae hanc cartam una cum manu Ratpotoni pariter fieri vel adfirmare rogaverunt. sig. † Brunihoni. sig. † Liboni. sig. † Witoldi. sig. † Sigkaurici, etc. Ego in Dei nomine Hratbertus conzlarius scripsi et subscripsi Notavi IIII kal. madii anno XV regnante domno Ludowico imperatore, et sub Erchangario comite.