Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 312

Die Kaiser Ludwig und Lothar bestätigen die Verfügung König Pippins, nach welcher eine Anzahl freier Leute im Breisgau den an den Fiscus zu bezahlenden Zins dem Kloster Sanct Gallen zu entrichten haben.
Datierung: 828 02 12
Ausstellungsort: Aachen

In nomine domini Dei et salvatoris nostri iesu Christi Hludowicus et Hlotharius, divina ordinantes providentia imperatores augusti. Notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia Gauzbertus venerabilis abba ex monasterio sancti Galli per missum suum nobis innotuit, quod avus noster Pippinus quondam rex aliquos liberos homines in pago Brisichaua, quorum nomina sunt Williharius, Putico, Gauzpertus, Otarius, Pillinus, Haimo, Hundo, Wolfwinus, Motharius, Chrodharius, Gangulffus, Zuppo, Gisalo, Drasamundus, Harimundus, Otini, Grotzeo, Swabulffus, Braitoldus, Griffo, Wolantinus, ad eundem monasterium concessisset; eo scilicet modo, ut idem liberi homines et posteritas eorum censum, quod ad fiscum persolvi solebant, parti praedicti monasterii exhiberent atque persolverent. Sed quia super hac concessione praeceptum avi nostri Pippini regis conscriptum non habebant, iussimus Liuthario comiti hanc causam diligentius, si ita esset, inquirere. Qui iuxta veritatis et aequitatis ordinem diligenter perscrutatam renunciavit nobis: quia sicut per illos pagenses et veraces homines per sacramentum invenire potuit, ita esse verum, sicut superius conpraehensum est. Quapropter hoc nostrae auctoritatis praeceptum fieri decrevimus, per quod praecipimus atque iubemus, ut sicut praedicti homines ingenui illud censum, quod annis singulis fisco inferri solebant, eidem monasterio sancti Galli per constitutionem avi nostri Pippini regis exhibuerunt, ita ab hinc in postmodum omnis posteritas eorum per hoc nostrum praeceptum ad supradictum monasterium sub omni integritate persolvant nullasque vel a comitibus vel a centenariis vel a missis discurrentibus vel a quibuslibet alterius ordinis inquietudines aut calumnias pars eiusdem monasterii exinde patiatur; sed sicut ab avo nostro Pippino rege concessum est, ita ab omnibus fidelibus nostris erga praedictos homines et censum, qui ab eis debetur, inviolabiliter conservetur. Et ut haec autoritas firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, anulo nostro sub eam iussimus sigillari. † Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi. Data pridie idus februarias, anno Christo propitio XV imperii domni Hludowici imperatoris et Hlotharii sexto, indictione VI. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.