Rachil(t) überträgt eine Hufe zu Leutkirch unter besondern Bedingungen an Sanct Gallen.
Datierung: 827
Ausstellungsort: Legau
In Dei nomine Ego Rachilt trado ad monasterium sancti Galli cum manu advocati mei Scrutolfi pro animae meae ac matris meae remedio et pro aeterna retributione unam hobam Fruachonolvi in Nibalgauwe ad Chirichun, cum omni possessione sua, tam domibus et aedificiis, quam mancipiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest praefato coenobio volo esse traditum ac delegatum ea videlicet ratione, ut dum vixero ad me recipiam et in Cella Ratpoti ad ius eiusdem coenobii congruum locum ad manendum habeam mihique victus et vestitus sicut unius monachi exhibeatur. Et si mater mea ibidem manere decreverit, simili modo habeat. Et post meum obitum ad eundem coenobium ipsa hoba cum omni integritate redeat perpetualiter ad possidendum, addito ut numquam in beneficium detur. Quod si data fuerit, proximus heres meus eam ad conquirendum habeat licentiam suoque iuri vindicare Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus meis contra hanc traditionem venire voluerit aut eam inrumpere conaverit in erarium regis auri untias duas et argenti pondera quinque cogatur reddere et quod inchoavit non obtineat, sed praesens haec traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Nibalgauwae publicae, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Theotholt. † Hunolt. † Scrutolf. † Nandker. † Svabilo. † Raffolt. † Frieso. † Cundpold. † Selpger. † Ebrachar. † Wolfdrigi. † Theotnand. Ego itaque Alphartus ad vicem Otonis anno imperatoris Hludowici XIIII scripsi et subscripsi. Notavi diem mercuris ......, sub Waningo comite.