Abt Cozbert verleiht an Adalram und Hato für den von ihnen zu Dietschwil (?) an Sanct Gallen geschenkten Besitz die Richineshufe zu Berg gegen Zins.
Dating: 827 (828) 04 25 (23)
Place of Composition: Kloster St. Gallen
Christi enim favente clementia Cozbertus abba monasterii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Iskeri ut illas res, quas nobis Adalram et frater eius Hato tradiderunt, quicquid in Thiotmariswilare vel in eadem marca visi sunt habere, sicut in carta traditionis ipsorum continetur ad nos recipiamus et eis econtra unam hobam prestemus in villa Perc nuncupata, illam hobam, quae Richinishoba nominatur; ea ratione, ut ipsi et filii ipsorum et omnis procreatio illorum eandem hobam habeant et annis singulis inde censum persolvant, id est decem modia de grano et pullos XII et cum carra quattuor bubus adiunctis duas ductiones faciant, unam de Perge cum vino et alteram de Steinaha cum grano. Et si heres legitimus ex eis defecerit, tunc ad nos ipsa res revertatur Actum in ipso monasterio presentibus istis Signum Cozperti abbatis et advocati eius Iskeri. sig. Bernwici decani. sig. Reginharti. sig. Hunolti. sig. Ratkeri. sig. Amalgeri. sig. Hungeri. sig. Saloonis. Signa aliorum testium. † Hilti. † Vurmheri. † Pernhart. † Hartpert. † Ernust. † Keppo. † Tagabert. † Wenilo. † Waldpert. † Cozleich. † Heribert. † Thingolf. † Wolfker. Ego itaque Rihpert scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, VIII kal. mai anno XIIII Hludowici imperatoris, sub Erchanbaldo comite.