Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 303

Abt Cozbert verleiht an Gemmunt den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz gegen Zins.
Datierung: 827 02 24
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine Cozbertus abbas coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut res, quas tradidit nobis Gemmunt, per hanc precariam ei represtare, quod ita et fecimus ea scilicet ratione, ut ipsas res ad se recipiat et annis singulis censum inde persolvat, hoc est VI denarios. Si autem frater eius Engilmuat ei superstes fuerit vel filius eius Waldram, ipsas res in eundem habeant censum. Post ipsius vero transitum illorumque obitum praefatae res praefato restituantur monasterio perpetim possidendae Signum Cozberti abbatis et advocati sui Ruadingi, qui hanc precariam fieri rogaverunt. sig. Reginharti decani. sig. Lallingi cellerarii. sig. Ratgeri sacratarii. sig. Gerbaldi portarii. sig. Salooni camerarii. sig. Engilberti presbiteri. sig. Mauwonis presbiteri. Signa et aliorum testium. sig. Heriger. sig. Hiltibrant. sig. Antolf. sig. Waldmar. sig. Eburmuat. sig. Wolfbreht. sig. Wolarat. sig. Williger, sig. Sigimar. Ego itaque Cozbertus inmerens diaconus rogatus anno XIII Hludowici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, VI kal. mar., sub Ruachario comite