Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 302

Graf Pertold bestätigt die von Pertolt und Kersinda an Sanct Gallen gemachte Uebertragung ihres zu der Kirche (PertoIts-)Zell gehörigen Besitzes zu Zell, Reutlingendorf und eines Waldes westlich des Weges von Asinheim nach Wolfpoltessiazza.
Datierung: 826 08 02
Ausstellungsort: Dieterskirch

In nomine domini nostri iesu Christi opitulante clementiae Pertoldus comis Propter honorem Dei verum etiam cunctis ubique sub cultu Christiane religionis conversantibus praedicti coenobii praefati monasterii ad sancto Gallone res meas in perpetuum trado et hoc est denominatas res ad Pertoltescellu ibidem pertinentibus pro anima mea seu et genitoris mei Chadaloh necnon et illorum, qui prius istam traditionem commiserunt: Pertoltus et coniux eius Kersinda, ut ab hodierno die stabilis sit ista traditio hoc est ad Cella et ad Riutilingun et silvam ab occidentale parte viae de Asinheim usque in Wolfpoltessiazza, omnia ex integro tradimus atque transfundimus ad monasterium sancto Gallone, qui est constructum in honore Dei. Res enim eas in potestate mea sit usque in finem vitae meae; et post meum vero discessum integro ad vos revertetur sine ulla contradictione in illam conventionem, quae inter nos dictum est In istis siquidem omnibus quicquid habeo, cum aedificiis, mancipiis, pratis et pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, cum omnibus adiacentiis suis trado ad praefatum monasterium sancto Gallone et censum inde annis singulis solvo IIII solidos pro redemptione animae nostrae Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredes meus vel proheredum meorum, qui contra hanc traditionem agere aut infrangere voluerit culpabilis sit in aerarium regis multam conponere et quod repetit pernullisque ingeniis evindicare non valeat, sed haec praesens traditio semper sit conservata Actum in villa, qui dicitur Deathereskiriha coram frequentatione populi Signum Pertoltus comes, qui hanc traditionem fieri et firmare rogavit. sig. Valto. sig. Heribret. Wizzunc. Kerho. Razo. sig. Hubret. Huto. Isanbreht. Asprant. Alanzo. Altman. Cundram. Vihitpret. Hachili. Willipret. sig. Hadolf. Cozphret. Ego igitur indignus presbiter Altarichus anno XIII Hludowici imperatoris, mense IIII non. aug., die iovis scripsi feliciter.