Ruadsind überträgt den von ihrer Mutter ererbten Besitz in Lützelsee an Sanct Gallen.
Datierung: 826 04 05
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Si aliquid locis sanctorum vel in substantias pauperum conferimus, hoc nobis in aeterna beatitudine retribuere confidimus Idcirco ego in Dei nomine Ruadsind una cum manu filiorum meorum Horscwini et Waldperti genitoris quoque mei Horscwini conferens do tradensque delego pro anime meae remedio matrisque meae nomine Cauwilae atque viri mei Theotbertiad coenobium sancti Galli, quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo Illud vero, quod trado, est situm in pago, qui appellatur Turkeuvi, et in villa Luzzilunsea nuncupata, omne videlicet, quod mihi in eadem villa seu in appenditiis eius constat ex maternica provenisse hereditate, tam terris et edificiis, campis, pratis, silvis, viis, pascuis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari in cultis seu incultis potest ad iam denominatum volo delegatum esse coenobium perpetim possidendum, ut quicquid exinde rectores eiusdem monasterii pro oportunitate ipsius sacri decreverint agere loci, libero in omnibus pociantur arbitrio Si quis vero, quod omnimodo evenire diffido, si ego ipsa aut ullus de heredibus vel coheredibus mali ingenio presentem cartulam inrumpere conatus fuerit in erarium regis multa conponat, hoc est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed omni tempore firma permaneat presens cartula et stabilis cum testibus subnixa Actum in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Ruadsindae una cum manu genitoris siquidem eius Horscwini. sig. Muatheri. † Heitar. † Theotbret. † Ruadbret. † Certili. † Ruadleih. † Mitiwan. † Wicheri. † Theotram. † Swidger. † Ruadbret. † Alpheri. † Luto. † Rihnand. † Wolfbret. Ego itaque Bernwicus rogitus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis et in nonas aprelis regnante domno imperatore nostro Hludawico anno XIII, sub Erchanbaldo comite.