Abt Cozbert verleiht an Reginhart den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zum Niessbrauch gegen Zins.
Datierung: 826 03 22
Ausstellungsort: Gossau
In Christi nomine Cozbertus abba coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut res, quas tradidit nobis Reginhart, per precariam ei represtare deberemus, quod ita et fecimus ratione sequenti, ut ipsas res ad se recipiat et annis singulis in censum X modios de grano aut unam tremissam solvat. Si autem filius eius Meginfrid eum supervixerit, ipsas res in censum accipiat et annis singulis XX modios aut duas tremissas in quacumque precio potuerit solvat. Similiter et eius posteritas in eundem habeat censum usque dum legitimus ex ea heres fuerit procreatus. Si hoc defuerit, tunc prefatae res memorato restituantur monasterio perpetim possidende absque ullius contradictione Actum in Cozesouvo publice, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum Cozberti abbatis et advocati sui Ruodini, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Reginharti decani. sig. Engilgeri cellerarii. sig. Ratgeri sacratarii. sig. Theotwini portarii. sig. Saloonis camerarii. sig. Elolfi hospitarii. sig. Heidini. Signa et aliorum laicorum. sig. Wito. Sumar. Babo. Drudolt. Ratger. Thiothelm. Henno. Egilolf. Wolfbold. Werinolt. Gerbret. Ego itaque Heribold indignus diaconus rogitus anno XII Ludowici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, XI kal. april., sub Erchanbaldo comite