Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 297

Ruadheri überträgt seinen Besitz zu Rüetschwil an Sanct Gallen.
Datierung: 826 03 01
Ausstellungsort: Eschenbach

In Christi nomine Ego Ruadheri cogitavi aeternam retributionem trado ad monasterium sancti Galli, cui preest venerabilis Gozbertus abba, in nuncubato loco Ruadhereswilare quicquid pater meus mihi moriens dereliquit et ego ipse postea in qualecumque loco legibus adquisivi, id est mancipiis, terris, pratis, pascuis, silvis, ortiferis, pomiferis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, omne quicquid dici aut nominari potest ea itaque ratione, ut easdem res ad me recipiam ad usum fructuarium et annis singulis inde censum solvam, id est solidum unum in argento probato aut in ferramentis aut vestibus novis. Similiter legitimi heredes, qui ex me procreati sunt, omni tempore eo tenore possideant Si quis vero, quod evenire non credo, si ego ipse aut heredes mei hanc traditionem spontanea voluntate a me factam alienare aut corrumpere voluerit malam voluntatem implere non prevaleat, sed haec traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Esgibah in publico placito Signum Ruadharii, qui hanc firmitatem traditionis fieri rogabat. sig. Feginoldi filii eius. sig. Perahtgarii castaldi. sig. Hadamari. sig. Paldoldi. sig. Erchanoldi. sig. Ehtolfi. sig. Certilini. Heilrammi. Hunoldi. sig. Reginoldi. Reginpaldi. Perddi. Secki. Witarammi. Lantolti. Paldrammi. Ego itaque Amalger ad vicem Cristiani cantellarii scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, kal. mart XIIII anno Hludowici imperatoris, sub Geroldo comite.