Wicram überträgt seinen Besitz in der Mark Pfohren an Sanct Gallen.
Datierung: 825 10 23
Ausstellungsort: Pfohren
In Dei nomine Ego Wicram trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli pro animae meae remedio aeternaque retributione quicquid in Forrinmarca visus sum habere, tam domibus et aedificiis, quam campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus seu inmobilibus, cultis vel incultis ad prefatum volo esse traditum coenobium ad possidendum in aevum ea scilicet ratione, ut ipsas res ad me recipiam tempusque vitae meae habeam et annis singulis in censum sex denarios persolvam. Si vero uxor mea Ospirin me supervixerit, memoratas res in eundem habeat censum Post amborum vero obitum memoratae res supradicto monasterio restituantur perpetim possidende absque ullius contradictione. Si quis vero, quod fieri non credo, contra hanc traditionis cartulam venire aut eam infrangere temptaverit nullo hoc ingenio perficere valeat et pro inohoatu suo socianti fisco auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat sed nihilhominus presens traditio haec perennis temporibus suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in Forren publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Wicrammi, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Adalunc. † Lantpret. † Dancho. † Ebroni. † Nandger. † Engilhart † Uodalhart. † Liutger. † Ratinc. † Thiodolt. † Theothart. † Uto. † Anthad. † Luto. † lcho. † Witpold. Ego itaque Heribold inmerens ypodiaconus rogatus anno XII Hludowici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem lunis, X kal. novembr., sub Disone comite