Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 295

Wolfhart überträgt seinen Besitz zu Zuckenried an Sanct Gallen.
Datierung: 825 12
Ausstellungsort: Wängi

In Dei nomine Ego Wolfhart trado ad coenobium sancti Galli pro anime meae remedio aeternaque retributione quicquid in Zuckinrehot vel in eadem marca visus sum habere, id est campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest ad iam dictum tradita esse volo coenobium; racione dumtaxat, ut ipsas res ad me recipiam et annis singulis II maldras in censum persolvam. Similiter et mea posteritas ipsas res in eundem habeat censum. Quod si redimere disposuero, ipsas res cum sex solidis redimam; similiter et mea agnitio, si voluerit, agat Si quis vero, quod fieri non credo, contra hanc tradicionis cartulam venire temptaverit inchoatus sui privetur affectu et pro ausu temeritatis suae in aerarium regis auri uncias tres et argenti pondera quinque coactus persolvat sed nihilhominus haec traditio presens perennis temporibus suae obtineat firmitatis vigorem stipulatione rata Actum in Wengiu publice, sub presentia testium subterinsertorum Signum Wolfharti, qui hanc traditionis cartulam fieri rogavit. sig. Swidger. sig. Arolf. sig. Herchanbold. sig. Vurumheri. sig. Ruadpret. sig. ...... sig. Uadalrih. sig. Wolfdrigi. sig. Luto. sig. Nandger. sig. Amal......... sub Erchanbaldo comite. Ego itaque Heribald inmerens subdiaconus rogitus anno XII Hludowici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem ...... kal. ian.