Gisalolf überträgt seinen Besitz zu Neschwil an Sanct Gallen, mit Ausnahme von 9 Jucharten.
Datierung: 825 06 19
Ausstellungsort: Batzenheid
In Dei nomine Ego Gisalolf trado ad monasterium sancti Galli pro remedio animae meae aeternaque retributione quicquid in villa, que dicitur Neskinwilari, vel in eadem marca visus sum habere, in domibus et edificiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis vel incultis vel quod dici aut nominari potest, exceptis novem iugeribus quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo ea scilicet ratione, ut ipsas res ad me recipiam et censum annis singulis persolvam, id est duos denarios aut I maldrum de annona. Post meum vero decessum, si uxor mea Otsind me supervixerit, in eundem censum ipsas res habeat; post amborum vero obitum ad prefatum coenobium absque ullius contradictione perpetim possidendae redeant Nullus vero hanc traditionis cartulam inrumpere valeat; si autem aliquis inchoatus fuerit pro ausu suae temeritatis in erarium regis auri untias II et argenti pondera V coactus persolvat haec vero traditio perennem obtineat vigorem cum stipulatione subnexa Actum in Pazzinweida, presentibus quorum signacula hic continentur Signum Gisalolf i auctoris, sig. Berihtger. sig. Hadamar. sig. Arolf. sig. Libolf. sig. Adalbold. sig. Strello. sig. Vunnibold. sig. Hartbret. sig. Rihbold. sig. Reginbret. sig. Iro. sig. Crimbret. sig. Erchanfrid. sig. Buazo. sig. Puasi. sig. Gerhart. sig. Coldini. sig. Hiltiger. sig. Cozbret. sig. Crimhart. sig. Perihtger. sig. Rampret. sig. Chunibret. sig. Lobaheri. Ego itaque Heribald ad vicem Amalgeri presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunis, XIII kal. iul anno XII Hludowici imperatoris, sub Herchanboldo comite.