Wolvolt überträgt seinen Besitz zu Haselburg an Sanct Gallen.
Datierung: 824 06 20
Ausstellungsort: Hofs
In Dei nomine Ego Wolvold trado ad monasterium sancti Galli, ubi Cozpertus abba preest, quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo Illud vero, quod trado, est situm in pago Nibalgauwe in loco nuncubato Hasalburuc, quicquid nominari aut dici potest, omnia ex integro ad praefatum caenobium trado; in ea videlicet ratione, ut ipsas res ad me recipiam censumque annis singulis inde solvam, hoc est quattuor denarios, similiter et posteritas mea Si quis vero, quod fieri non credo, hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit non perficiat quod inchoavit, sed pro ausu demeritatis suae in erarium regis auri untias III, argenti pondera quinque coactus persolvat Actum in villa uf Howa, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Wolvolti, qui hanc traditionis cartam fieri rogavit. sig. Diotolti. sig. Scrutolfi. sig. Willihelmi. sig. Aldmanni. sig. Ebracharii. sig. Nandgeri. sig. Raffolti. sig. Hunolti. sig. Isanharti. sig. Engilhelmi. sig. Willihelmi. sig. Wolfgeri. sig. Emichonis. sig. Nordmanni. sig. Cundpoldi. sig. Ruadpaldi. Ego namque Cunzo prespiter rogatus anno XI Hludowici imperatoris, die lunis, XII kal. iul sub Waningo comite scripsi et subscripsi