Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 281

Werinpold und seine Gattin Emina übertragen ihren Besitz zu Haselburg an Sanct Gallen.
Datierung: 824 06 20
Ausstellungsort: Hofs

In Dei nomine ego Werinpold et coniunx mea nomine Emina. Conplacuit nobis, ut aliquid de rebus nostris pro animae nostrae remedio et pro eterna retributione daremus, quod et ita fecimus Tradimus autem ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis abba Cozpertus preesse videtur, omne videlicet quod in pago Nibalgauge in loco, qui dicitur Hasalpuruc, quicquid in hac presenti die ibidem visi sumus habere, domibus, aedificiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volumus in ea namque ratione, ut easdem res ad nos recipiamus censumque inde persolvamus annis singulis, hoc est unam trimissam. Similiter et filia nostra nomine Wentila faciat, ita dumtaxat si libera permaneat. Et post illius obitum ad eundem coenobium perpetualiter possidendae ibidem revertantur. Si autem aliquo ingenio in servitutem fuerit subiugata, statim ad ipsum coenobium perpetim possidendae revertantur Si quis vero, si ego ipse, quod absit, aut ullus de successoribus nostris hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit non perficiat quod inchoavit et in erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat sed nihilominus haec presens traditionis carta perpetim firma et stabilis permaneat Actum in villa, quae dicitur uf Hova publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Werinboldi et uxoris suae Emina, qui hanc traditionis cartam fieri rogaverunt. sig. Diotolti. † Williheimi. † Scrutolfi. † Aldmanni. † Ebracharii. † Nandgeri. † Hunolti. † Raffolti. † Ysanharti. † Engilhelmi. † Willihelmi. † Wolfgeri. † Emichonis. † Cundpoldi. † Ruadpoldi. Ego Cunzo anno XI Hludowici imperatoris, XII kal. iul., die lunis sub comite Waningo rogatus scripsi et subscripsi