Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 274

Hiltebert überträgt das von Herimund erworbene Grundeigenthum zu Stammheim an Sanct Gallen.
Datierung: 822 04 04
Ausstellungsort: Diessenhofen

Ego igitur in Dei nomine Hiltebertus pro anime remedio scilicet Herimundi vel pro anime eius refrigerio trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli quicquid ille ipse sibi ad proprietatem adquisivit ad Stamheim iuris terretorii ea scilicet ratione tradens, ut filii Otewini rem predictam habeant, scilicet Otbertus et fratres eius et censum annis singulis persolvant, id est dimidium solidum in quocumque potuerint pretio. Et ipsam memoratam traditionem usque dum habuerit, predictum censum ipse Otpertus annis singulis persolvat. Similiter et eius legitima procreatio, si Deus dederit, faciat. Si autem absque legitimum obierit heredem, tunc prefatam rem fratres eius habeant usque dum vixerint, et post eorum obitum ad eorum heredes non revertatur, sed pro anime remedio Herimundi, sicut dixi, pleniter revertatur ad monasterium sancti Galli perpetualiter possidendum Si quis vero est, quod fieri non credo, qui contra hanc traditionem venire voluerit aut eam irritam facere voluerit ad fiscum multa conponat, id est auri untias II, argenti pondera III coactus persolvat et hoc quod inchoavit non obtineat, sed presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Teazzinhovun publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Hilteberti, qui hanc traditionem fieri voluit et fecit pro anime remedio Herimundi. † Suwitgarii, advocati ipsius monasterii. † Willihadi. † Nidharti. † Imonis. † Egirici. † Lantharii. † Nandharii. † Adalmanni. † Roami. † Roadkarii. † Roadolfi. † Roadgarii alterius. † Albewini. † Ebarhart. † Weifharii. † Witperti. † Willeberti. † Otpranti. † Meginharti. † Wanolfi. † Wenilonis. Ego igitur in Dei nomine Wolfcoz diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi die veneris, pridie non. april regnante domno nostro Hludowigo imperatore anno VIII, et sub Rihwino comite.