Hiltikern und seine Gattin Isanpiric übertragen den von deren Vater Isanhart ererbten Besitz zu Busnang an Sanct Gallen.
Datierung: 822 02 08
Ausstellungsort: Busnang
Si aliquid locis sanctorum vel in substantias pauperum conferimus, hoc nobis in aeterna beatitudine retribuere confidimus Ideoque ego Hiltikern et coniunx mea Isanpiric tradimus ad monasterium sancti Galli atque transfundimus pro anime nostrae remedio ac pro perenni recoppensatione necnon et pro anima Isanharti genitoris memoratae uxoris meae omne videlicet, quod ipse Ysanhartus nobis in pago Turgauwe et in villa Pussinwanc nuncupata delegavit et in hereditatem dimisit ad iam dictum coenobium traditum ac delegatum esse volumus in evum; ea videlicet ratione, ut ipsam rem ad nos recipiamus censumque inde annis singulis persolvamus, quicumque alium supervixerit, hoc est VI denarios aut III maldras de grano. Et si denarios nobis persolvere placuerit, ad ipsum monasterium eos reddamus, si autem granum, ad proximam curtem ipsius monasterii illud reddamus. Si vero heres nobis procreatus fuerit et ipsam rem in eundem censum habere voluerit, similiter faciat et pari ratione eius tota progenies. Si autem eandem rem redemere voluerit, cum X solidis eam redimat et in hereditario iure possideat, sin vero, post illorum amborum discessum ipsa res prefato restituatur coenobio Si quis vero, quod fieri non credo, si nos ipsi aut ulla opposita persona, quae contra hanc traditione venire voluerit aut eam voluerit inrumpere ad fiscum conponat auri untias II et argenti pondera III coactus persolvat Presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in villa, que dicitur Pusinwano publice, presentibus quorum hic sinnacula continentur Signum ipsius Hiltikerni et coniugae sue Isanpirige, qui hanc traditionem fecerunt. sig. Amalrici. † Ruadperti. † Hiltini. † Pruninki. † Liutperti. † Hvolonis. † Puatonis. † Muninki. † Puasonis. † Wolfridi. † Camanolti. † Volperti. † Hukiperti. † Rihgeri. † Sickeri. † Wolfpotonis. † Paponis. † Arolfi. † Riholfi. † Kerperti. Ego itaque Bernwic diaconus rogatus scripsi et subscripsi Nota vi die sabbati, und. febr regnante domno nostro Hlodowico imperatore anno VIIII, sub Rihwino comite.