Abt Cozbert verleiht an Rihhoh und Roadhoh den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Schweinberg gegen Zins.
Datierung: 821 09 15/ 22/ 29
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Christi enim favente clementia ego Cozbertus abba congregationis sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut illas res, quas nobis Rihhoh et Roadhoh illorum iure proprietatis tradiderunt pari consilio in loco, qui dicitur Suweinperac, eis iterum per precariam represtare debuerimus, quod ita et fecimus ea videlicet ratione, ut annis singulis nobis inde censum persolvant, hoc est X modios de grano, et inter ambos unum integrum iuchum arent et in tempore messis II dies in laboris opere persolvant, similiter et in tempore foeni secandi alios duos dies. Et sicut enim alii liberi homines servilia opera nobis exhibent, ita et illi. Similiter et illorum cuncta de reliquo posteritas faciat legitime procreata Actum presens precaria in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Cozberti abbatis, qui hanc precariam fieri voluit. Pernwigi decani. † Engilbaldi prepositi. † Mauwonis camerarii. † Isanberti portarii. † Gerbaldi hospitarii. † Amalgarii cellararii. † Fridurici. Signa et ceterorum virorum. † Heribaldi. † Liutharii. † Liutbranti. † Alberihi. † Adalramni. † Baldolti. † Otolohi. † Nandgarii. † Erfolti. † Theotharti. † Baldgarii. † Albharii. † Vurmharii. † Reginbaldi. † Witonis. † Abo. Ego itaque in Dei nomine Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi Notavi die dominica, kal. octob regnante domno nostro Hludowico imperatore anno VIII, et sub Rihwino comite.