Abt Gozbert verleiht an Albhar den von seinem Vater Onheri an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Bachthal gegen Zins.
Datierung: 821 03 10
Ausstellungsort: Lausheim
In Dei nomine Gozbertus abbas in monasterio sancti Galli confessoris. Placuit nobis una cum fratribus nostris monachis ipsius monasterii ut res illas, quas nobis Onheri tradidit in Bachitale, ut Albhario filios ipsas res in censum per cartam praecariam repraestare deberemus, quod ita et fecimus in ea videlicet ratione, ut quamdiu vixerit ipsas res habeat et annis singulis exinde censum solvat, hoc est I solidum. Et post discessum eius sui haeredes legitimos et eorum progenies ipsas res habeant et annis singulis ipsum censum solvant Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis successor meus vel quolibet persona, qui contra hanc praecariam a me factam venire aut in aliquo ledere conatus fuerit affectum quem inchoavit non obteneat, sed haec presens precaria onni tempore suam obtineat firmitatem Actum in villa, qui dicitur Luzheim publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Gozberto abbate, qui hanc praecariam fieri iussit. sig. Reginharto tecano. sig. Hunoldo praeposito. sig. Isinberto portario. sig. Mauwo camarario. sig. Amalgero cellenario. sig. Lantberto advocato, qui hanc cartam precariam sumpsit sig. Rihbret. sig. Zelo. sig. Wito. sig. Hunbret. sig. Wilibold. sig. Hiltini. sig. Witram. sig. Gozbret. sig. Anno, sig. Meginbret. sig. Ruadker. sig. Witirich. VI id. mar., die dominico regnante domno nostro Laudawico anno VII, sub comite Erchangario. Otolf scripsi et subscripsi rogitus