Abt Cozbert verleiht an Hamming und dessen Sohn Puto den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Pfohren gegen Zins.
Datierung: 821 04 24
Ausstellungsort: Klengen
Christi enim opitulante gratia ego Cozbertus abba congregationis sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut illas res, quas nobis Hammingus et filius eius Puto illorum propriae alodis seu adquisitionis tradiderunt, id est quicquid habuerunt in loco, qui dicitur Phorra, sicut in cartula continetur, convenit nos, sicut diximus, ut eis iterum per precariam represtaremus, quod ita et fecimus ea scilicet ratione, ut ad se recipiat Hammingus et annis singulis inde censum persolvat, id est de grano modia XII. Et si voluerit redimere, cum X solidis redimat, similiter et eius filius, videlicet Puto, si eum supervixerit, et eius legitima procreatio de eius lumbis generata. Si vero absque legitimo herede vitam finierit, tunc res predicta pro amborum animae remedio ad monasterium revertatur, ita ut nulli hominum umquam ab ipso monasterio in beneficium concedatur, sed pro amborum remedio animae ibidem firmiter teneatur possidenda Actum in villa et in loco, qui dicitur Chnewinga publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Cozberti abbatis, qui hanc precariam fieri voluit et fecit una eum manu advocati sui scilicet Pantonis. sig. Hunolti prepositi. sig. Reginharti decani. sig. Isanberti portarii. sig. Hungarii cellerarii. sig. Gerbaldi hospitarii. sig. Saloonis camerarii. Signum et ceterorum virorum, in quorum presentia actum est. sig. Pernharti. † Waltharii. † Oterici. † Erchanberti. † Perngarii. † Otperti. † Theotbaldi. † Utonis. † Sahsberti. † Atonis. † Roadfridi. † Sitilini. † Eckiharti. † Roadmanni. † Engilberti. † Amalberti. † Witberti. † Irfingi. † Liutgarii. † Ratingi. † Sigemari. † Witbaldi. † Roadgarii. † Thanchonis. Ego itaque in Dei nomine Wolfcoz levita rogatus scripsi et subscripsi Notavi die mercoris, VIII kal. mad regnante domno nostro Hludowico imperatore anno VIIII, et sub Tisone comiti.