Valencia schenkt einen Acker zu Fanum an Folquin.
Datierung: (820) 10 11
Ausstellungsort: Schlins
In Christi nomine, dulcissime mihi atque amantissime et unica affecciona colende Ego itaque Valencia tibi Folquino bono animo et bona voluntatequod do et dono et donatumque esse volo id est agrum ad Fanum, modia II. Confinit Sigibertu de Senobio et da alia parte Cabizalia Istum agrum do et dono et a presente die transfundo, abeas, possedeas, vindices atque defendas et queque exinde facere volueris abeas potestatem Et si aliquis aliquando de nos vel de eredibus nostris vel persuposita persona, qui contra cartam donacionis ire, temtare vel inrumpere voluerit solvat dubla terra cui commutavit et iudici aurum uncias III et donacio ista firma permaneat Facta carta donacionis in vico Escliene sub die quod fuit III id. oct regnante domnu nostrum Lodvigum regem, su presencia plurimorum virorum testium, qui ab ea rogiti venerunt vel signa fecerunt Notavi die et regnum. Signum Valencias, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. Testes Rafaldos. Seianus. Marcus. ioannis. Orsinus. Maio. item ioannis. Teuder. Ego itaque Andreas presbiter hanc cartam scripsi