Bona schenkt zwei Aecker an der Via Barbaresca an Folquin.
Datierung: (820) 05 15
Ausstellungsort: Rankwil
In Christi nomine, dulcissime mihi atque amantissime et unica affeccione colende Ego itaque Bona tibi Folquino bono animo et bona voluntate quod do et dono donatumque esse volo id est duos agros subtus Via Barbaresca. Confinit Seianu et da alia parte ipsius Folquini Istam terram do et dono et a presente die transfundo, habeas, possedeas, vindices atque defendas et queque exinde facere volueris abeas potestatem Si aliquis aliquando contra hanc cartam donacionis ire, temtare aut inrumpere voluerit solvat dubia terra cui commutavit et iudici publico aurum uncias III et donacio ista firma permaneat stipulatione subnexa, qui omnium cartarum adcomodat firmitatem Facta carta donacionis in vico Vinomna sub die quod fuit id. mad regnante domnum nostrum Lodoigu regem, sub presencia bonorum virorum testium, qui ab ea rogiti venerunt vel signa fecerunt. Notavi die et regnum. Signum Bonanis, qui hanc cartam fieri et firmare rogavi. Testes: sig. Onorati prepositi test sig. Luponis test. sig. Stephani test. sig. Seiani test. sig. Martini test. sig. Bautonis test. sig. Buzinni test.