Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 252

Adalhart überträgt seinen Besitz zu Hofs (?), ausgenommen ein Grundstück und 20 Juchart, an Sanct Gallen.
Datierung: 820 05 15
Ausstellungsort: Lauben

Ego igitur in Dei nomine Adalhartus pro animae meae remedio vel pro aeterna retributione trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli quicquid die hodierna proprietatis iure visus sum possidere in Nibalgauge in loco, qui dicitur uf Hova, omnia sane ex integro absque uno solo et absque iugeribus XX, reliqua vero pleniter omnia tam terris, quam pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, silvis, cultis et incultis, mobilibus atque inmobilibus vel, sicut dixi, quicquid iure proprietatis visus sum possidere ad iam memoratum trado monasterium; ea scilicet ratione, ut annis singulis inde censum persolvam, hoc est dimidium solidum in quocumque potuerim pretio et reliqua servitia talia, qualia debui regi persolvi. Similiter et cuncta posteritas mea faciat legitime procreata Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ulla alia obposita persona, quae contra hanc traditionem venire voluerit aut eam inrumpere conaverit ad fiscum multa conponat, id est auri untias III, argenti pondera IIII coactus persolvat et nihilominus presens traditio omni tempore firma et inconvulsa permaneat cum stipulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Laubia publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Adalharti, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Wirdingi. sig. Emichonis. sig. Ekilolfi. sig. Merharti. sig. Raffolti. sig. Wolfdrigi. sig. Wolfgeri. sig. Wolfleibi. sig. Stackonis. sig. Emilonis. sig. Selbkarii. sig. Wirdingi. sig. Nordmanni. sig. Engilhelmi. sig. Hupaldi. Ego itaque in Dei nomine Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi Notavi die martis, idus madias regnante domno Hludowigo imperatore anno VII, et sub Roachario comite.