Otram überträgt seinen Besitz zu Rikenbach an Sanct Gallen.
Datierung: 820 05 13
Ausstellungsort: Uznach
Ego in Dei nomine Otram pro animae meae remedio et parentum meorum trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli quicquid presenti die proprietatis habere dinoscor in villa Rihchinbach nuncupata et in omnibus finibus eius, omnia ex integro tradita esse volo ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam tempus vitae meae et inde annis singulis censum persolvam, id est IIII denarios. Post meum vero obitum filia mea Perahsind easdem res habeat et censum inde persolvat, hoc est VI maldros de avena et VI denarios; et post eius obitum statim eaedem res redeant ad monasterium in aevum possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, hanc traditionem aliquo malo ingenio irrumpere voluerit ad aerarium regis multa componat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat et quod conatus fuerit perpetrare non valeat, sed hec presens traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Uzinaha presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Perahtger. † Paldolt. † ...... † Tenol. † Pero. † Crimhere. † Erimbert. † Witirih. † Kerhart. † Waltfred. † Thiotker. Ego itaque Peranger presbiter rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem III id. mai anno VII Hludowici imperatoris, sub Ruadkero comite.