Waldbert und Cundram, Folhcpert und Tagebert übertragen ihren ererbten Besitz zu Uzwil an Sanct Gallen.
Datierung: 819 06 16
Ausstellungsort: Uzwil
Nos igitur in Dei nomine videlicet Waldbertus et Cundramnus, Folhcpertus et Tagebertus pro animae nostrae remedio et pro illud terretorii pacalia, quod nos Roadinus, advocatus Cozberti abbatis, in publico mallo interpellavit, omnes pari consiliotradimus atque transfundimus ad monasterium sancti Galli, militis Christi, quicquid proprie hereditatis iure visi sumus possidere in loco, qui dicitur Uzzinwilare, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad memoratum tradimus monasterium pro animae nostrae remedio, sicut diximus, et pro illius prefatae terretorie pacalia; ea videlicet ratione utens, ut inde annis singulis censum persolvamus, id est V maldras de avena et iuchum unum arare et intus in tempore congruo ducere, videlicet temporis messe, et I diem secare temporis faeni secandi. Et hoc faciamus ad proximam curtam, videlicet ad Henauwa singulis annis; similiter et cuncta nostra de reliquo posteritas faciat Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi, quod absit, aut ulla obposita persona, quae contra hanc traditionem et predicta pacalia venire voluerit aut eam inrumpere conaverit ad fiscum multa conponat, id est auri untias IIII et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipsa villa, quae dicitur Uzzinwilare publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsorum confratrum, qui hanc traditionem fecerunt in causa pacalia. † Albharii. † Liutharii. † Reginbaldi. † Tageberti. † Adalramni. † Sindolti. † Paldolti. † Rihharti. † Abonis. † Nandgarii. † Wolfhadi. † Gerberti. † Gerharti. † Theotbaldi. † Crimoldi. Ego itaque in Dei nomine Wolfcoz diaconus ab eis rogatus scripsi et subscripsi Notavi die iovis XVI kal. iul regnante domno Hludowico rege anno VI, sub Rihwino comite.