Wago überträgt seinen Besitz zu Wengen (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 820 01 11
Ausstellungsort: Emerkingen(?)
.....am ..... quapropter .....ri aeterna retributione trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli, militis Christi, quicquid iure proprietatis visus sum in hac presente die possidere in villa, quae dicitur Wanga, terris, pratis silvis, aquis aquarumque decursibus, vel quicquid dici aut nominari potest, absque mancipiis, cetera cuncta, sicut predixi, meae portionis ad iam memoratum trado potestativa manu monasterium; ea videlicet ratione, ut ab hac die omnia pleniter ad prefatum monasterium concessa sint perpetualiter possidenda. Et hoc addens, ut nullis rectoribus ipsius monasterii licitum sit alicui umquam in beneficium concedere absque meum consilium; si enim fuerit in beneficium concessum, tunc licentiam habeam ad me recipere et ad alia loca sanctorum concedere Si quis vero, quod fieri non credo, si ego, quod absit, aut ulla obposita persona, quae contra hanc traditionem venire voluerit aut eam inrumpere conaverit ad fiscum multa conponat, id est auri untias III, argenti pondera IIII coactus persolvat et nihilominus presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in villa, quae dicitur Antemarchingas publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsus Wagonis, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Gisalfridi advocati. † Reginbaldi. † Vuldar. † Wago. † Heriberti. † Rantgeri. † Engilberti. † Weriganti. † Liutharti. † Wizzungi. † Patolfi. † Liutolfi. † Betilonis. † item Heriberti. † Wolfarni. † Hittonis. Ego igitur Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi Notavi die mercoris, III id. ian regnante domno Hludowico rege anno VI, sub Berahtolti comite.