Sigifrid überträgt drei Hörige der Kirche des heil. Petrus in Fischingen.
Datierung: 819 04 06
Ausstellungsort: Kirchen
In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis Ego Sigifridus cogitavi vitam futuram et aeternam retributionem ut aliquid de mancipiis meis his nominibus: Pechildis et Liubwar et Zeizaloh ad ecclesiam, quae est constructa in villa Fishingas in honore sancti Petri ceterorumque sanctorum, ubi vir venerabilis Wolfphoto presbyter esse cognoscitur, tradere volo, quod ita et feci in ea videlicet ratione, ut quamdiu ego vixero eadem mancipia habeam censum prosolvam denarios VI in quisque anno XI kal. octobris, id est ad dedicationem praefatae ecclesiae. Et filius noster Hratpoto similiter faciat eiusque posteritas legitima. Post discessum legitimae posteritatis ad iam dictam ecclesiam revertant perpetualiter possidendae Si quis vero, quod fieri minime credo, si ego ipse aut ullus de heredibus ac proheredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem venire aut inrumpere conaverit coagente fisci multa conponat auri uncias III, argenti pondus V coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, sed praesens traditio omnique tempore firma permaneat cum stipulatione subnexa Actum Chirihaim villa publice Signum † Sighifridi, qui hanc traditionem fieri vel adfirmare rogavit. sig. † Paldvino. sig. † Crissoni. sig. † Gheirberti. sig. † Gheirleih etc. Ego in Dei nomine Hratbertus conzlarius scripsi et subscripsi Notavi VIII idus april anno VI regnante domno Hludowico imperatore et sub Erchangario comite.