Theotmar überträgt seinen Besitz zu Denkingen an Sanct Gallen.
Datierung: 818 10 10
Ausstellungsort: Denkingen
Ego enim in Dei nomine Theotmarus pro anime meae remedio et uxoris meae videlicet Ratsinda et pro aeterna retributione trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli quicquid in hac presente die visus sum iure proprietatis possidere in villa, quae dicitur Thanchinga, terris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro ad prefatum trado monasterium; ea videlicet ratione, ut dum vixero inde annis singulis censum persolvam, id est dimidium solidum in argento, in cera et in pecoribus vivis seu et in grano. Post obitum vero meum si prefatas res habere vult videlicet Wolfbertus, cum eodem censu proserviat annis singulis ipse videlicet tantum. Et post amborum nostrorum obitum res predicta ad monasterium revertatur absque ulla contradictione perpetualiter possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis contra hanc traditionem venire voluerit aut eam inrumpere conaverit ad fiscum multa conponat, id est auri untia I, argenti pondera II, et quod repetit evindicare non valeat sed presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipsa villa, quae dicitur Thanchingas publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Theotmari, auctoris huius traditionis. sig. Kaganharti. sig. Panzonis. sig. Liwihonis. sig. Amalberti. sig. Egilharti. sig. Einharti. sig. Altolfi. sig. Egilberti. sig. Heriberti. sig. Otberti. sig. Rihgeri. sig. Chuniberti. sig. Rihharti. sig. Wallodi. sig. Heimonis. Ego itaque Hilteratus rogatus scripsi et subscripsi Notavi die dominico, VI id. octobris regnante domno Hludowico rege anno VI, et sub Tisone comite.