Kaiser Ludwig nimmt das Kloster Sanct Gallen in seinen unmittelbaren Schutz und verleiht ihm die Immunität.
Datierung: 818 06 03
Ausstellungsort: Aachen
† In nomine domini Dei et salvatoris nostri iesu Christi Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus. Cum petitionibus servorum Dei iustis et rationalibus divini cultus amore favemus, superni muneris donum nobis a Domino inpertiri credimus. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris praesentibus scilicet et futuris, quia monasterium sancti Galli, quod est situm in pago Durgaouve, ubi venerabilis vir Gauzbertus abba preest, quod subiectum fuit episcopatui sanctae ecclesiae Constantiae, ubi modo Wolfleozus episcopus preest, cum monachis ibidem Domino militantibus cum rebus et hominibus sibi subiecte et legaliter aspicientibus vel pertinentibus sub nostra suscepimus defensione et inmunitatis tuitione. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquias possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra dicionem imperii nostri iuste et legaliter possidet vel quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos, quam et servos super terram ipsius commanentes inrationabiliter distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audiat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se iuste aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione remota totius iudiciariae potestatis inquietudine quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio, quatenus ipsos monachos, qui ibidem Deo famulari videntur, quiete consistentibus pro nobis et coniugae prolaeque nostra atque stabilitate totius imperii a Deo nobis conlati eiusque clementissima miseratione per inmensum conservandi iugiter Domini misericordiam exorare delectet. Hanc itaque auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine habeat firmitatem et a fidelibus sanctae ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius conservetur, de anolo nostro subter iussimus sigillari † Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi. Data III nonas iunias, anno Christo propitio quinto imperii Hludowici piissimi augusti, indictione XI. Actum Aquisgrani palacio regio in Dei nomine feliciter. Amen.