Kaiser Ludwig stellt aus dem confiscirten Besitz Isimgrims dasjenige, was er seiner Zeit dem Kloster geschenkt hatte, an Sanct Gallen zurück.
Dating: 818 06 02
Place of Composition: Aachen
In nomine domini Dei et salvatoris nostri iesu Christi Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus. Cum locis divino cultui mancipatis quiddam largitionis nostrae munere quippiam conferimus, id nobis et ad stabilitatem imperii nostri et ad aeternae vitae praemium capessendum profuturum liquido credimus. Proinde notum esse volumus omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum sagacitati , quia vir venerabilis Gauzbertus abba monasterii sancti Galli, quod est situm in pago Durgaouve, suggessit nostrae serenitati, eo quod quidam homo nomine Isimgrimus olim per strumenta cartarum legaliter tradidisset quasdam res proprietatis suae in praesentia nobilium virorum, quae sunt in eodem pago, monasterio, cui ipse auctore Deo praelatus est et secundum legem vestituram legitimam praedictum habuisset monasterium. Sed dum praedictus Isimgrimus infidelis nobis exsisteret et in eadem infidelitate interfectus res proprias, quas habebat, fisco redactae sunt; similiter et istas, quas dudum legitimo ordine praedicto tradiderat monasterio, fisco sociatae sunt. Nos vero iussimus Richoino comiti hanc rem diligenter inquirere et nobis nuntiare, qui ad nos veniens et rem diligenter inquisitam nuntiavit ita se habere, sicut ipse Gauzbertus adserebat. Unde placuit excellentiae nostrae ob animae nostrae emolumentum praescriptas res, quas praefatus Isimgrimus praedicto tradidit monasterio, non solum reddere, verum etiam et per hanc nostrae auctoritatis confirmationem praedicto fieri monasterio, per quam modernis futurisque temporibus rectores praenominati monasterii teneant atque possideant. Decernimus igitur atque iubemus, ut nullus quilibet nostris et futuris temporibus praedictas res, quas praescriptus Isimgrimus iuste et legaliter praedicto tradidit monasterio de eodem cenobio abstrahere aut aliquam iniustam calumniam aut inquietudinem contra ipsum cenobium eiusque rectoribus facere aut ingerere praesumat; sed quicquid de ipsis vel in ipsis praelati ipsius monasterii ob utilitatem et profectum eiusdem facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi. Et ut haec auctoritas firmiorem obtineat vigorem, de anulo nostro subter eam iussimus sigillari. † Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi. † Data IIII nonas iunias, anno Christo propitio quinto imperii domni Hludowici serenissimi augusti, indictione XI. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.