Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 232

Adalman überträgt seinen Besitz zu Helfenswil und Billwil an Sanct Gallen.
Datierung: 818 01 29
Ausstellungsort: Wängi

Si aliquid locis sanctorum vel in substantias pauperum conferimus, hoc nobis in aeterna beatitudine retribuere confidimus ideoque ego in Dei nomine Adalman trado atque confero ad monasterium sancti Galli, quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo Illud vero, quod trado, est situm in pago Turgauensi, et in villis nuncupatis Helfolteswilare et Pillinwilare; omne videlicet, quod in eisdem locis proprietatis possidere hodierna die videor, tam domibus, quam aedifitiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis, mobilibus et inmobilibus, omnia ex integro ad iam dictum volo esse tradita monasterium perpetualiter ad possidendum ea videlicet ratione, ut dum ego vixero eisdem rebus sub usu fructuario perfruar censumque inde annis singulis solvam, hoc est dimidium solidum in quo potuerim pretio. Post meum vero discessum filii mei Nordman et Alpheri similiter faciant et illorum tota deinceps cognatio Si quis vero, quod evenire non credo, contra hanc traditionis cartulam venire aut eam inrumpere voluerit nequaquam valeat, sed pro inchoatu suo fisco socianti auri untias IIII et argenti pondera V coactus exsolvat sed nihilominus praesens traditio haec omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Wengiu publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Adalmani, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Theotperti. Notgeri. sig. Vulframni. sig. Heribaldi. sig. Ysonis. sig. Vurmharii. sig. Willihelmi. sig. Liutharii. Reginbaldi. Wolfdregi. Gerbaldi. Richrami. Craloii. Hemonis. Reginfridi. Tagaberti. Ego itaque Cozoldus diaconus rogatus anno IIII imperii Ludawici imperatoris scripsi et subscripsi IIII kal. feb., die veneris, sub Richino comite