Wisirih überträgt die Wisirihiscella an Sanct Gallen.
Datierung: 817 02 07
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Wisirih trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli unam cellam in pago Albigaugense sitam, quae vocatur Wisirihiscella, omne videlicet, quod hodierna die ibi in quacunque re possidere videor ad iam dictum coenobium volo esse traditum ac delegatum ea ratione tradens, ut eas res ad me recipiam et annis singulis censum inde persolvam, id est solidum I in quocumque precio potuerim Et si ipsas res alicui me ipsum ad nutriendum plagitare voluero, licentiam habeam, aut si in iam dictum monasterium intrare ad degendum voluero, liberam teneam potestatem et congruum mihi exhibeatur nutrimentum; ita dumtaxat, ut ipsae res post eundem ingressum vel vitae maeae hobitum ad nos revertantur perpetim possidendae Nullus autem hanc cartulam inrumpere valeat, sed perennem optineat vigorem si quis autem inchoatus fuerit, aerario regis multa componat, id est auri uncias II et argenti pondera totidem hec autem cartula firma sit cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hic signa continentur Signum Wisirichi, qui hanc cartam fieri roga vit. † Utonis. † Egilolfi. † Puabonis. † Hruadperti. † Thiotrichi. † Wolvarni. Ego Cozpreht ypodyaconus ad vicem Pernwici dyaconi anno V Hludowici regis, VII id. februarias, die sabbati rogatus scripsi et subscripsi