Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 214

Wolfini überträgt zwei Hörige mit anderem Besitze zu Egringen an Sanct Gallen.
Datierung: 815 05 12
Ausstellungsort: Kirchheim

Sacrosancta ecclesia sancti Calli confessoria, ubi vir venerabilis Wolfleoz episcopus praeesse dignuscitur Ego in Dei nomine Wolfini trado atque transfundo hoc est in pago Brisicauginse et in villa nuncupante Akaringa et in illo termino, quicquid genitor meus nomine Wurmhari genetrice mea nomine Kebalinda ad dodidem egisset, id sunt II calonicas Gerboldo et Heilboldo et analiaes terris, mancipies, pratis, pascuis, vineis, aquis aquarumve decursibus pro anima mea vel aeternae retributionead iam dictum monasterium trado atque transfundo; et in ea ratione, ut dum ego vivissem easdem rem habuissem et annis singulis censum reddam I tremissam in quale pretio potuissem ad festivitate sancti Martini. Et si mihi Deus filii legitimi dederit, similiter habeat et solvat ad supradictum cenobium et posteritas eius, qui ex eis legitimi contingat, et post obitum eius ad supradictum monasterium revertatur Si quis vero, quod evenire non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis, qui contra hanc tradicionem venire voluerit nullatenus valeat efficere, quod incoavit, sed perenni firmiter roboretur cum stipulatione subnexa SignumWolfini, qui hanc cartam fieri rogavit. Actum in villa, qui dicitur Chirihheim, coram frequentia populi sig. † Brunico centenario. sig. † alio Brunico. sig. † Tancolf. sig. † Wolfcanc. sig. † Heimo. sig. † Witolt. sig. † Tiuto. sig. † Huato. sig. † Wolfbert. Ego itaque Huzo presbiter anno II Ludvigo ymperiique eius et rex Francorum Augustus a Deo coronatus, IIII id. mad. rogitus scripsi