Albowin überträgt seinen ererbten Besitz im Nibelgau an Sanct Gallen.
Datierung: 812 08 19
Ausstellungsort: Hofs
Evangelicam vocem unicuique intimo affectu pensandum est clamantem: Date et dabitur vobis, et item: Date elymosinam et omnia munda sunt vobis Ego itaque Albowinus hoc perpendens, ut aliquid de multis miserationum Dei ante tribunal aeterni iudicis invenire merear quicquid mihi in hereditatem in pago, quod dicitur Nibulgauia contingit ad monasterium sancti Gallonis confessoris, ubi venerabilis abbas Werdo ibidem Deo degentibus praeesse videtur, trado atque transfundo hoc est mancipia V his nominibus: Kerbertus, Horscolfus, Ademna, Werdhilt, Hellbertus, cum domibus, edificiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus seu quicquid dici aut nominari potest omnia haec potestativa manu dono donatumque in perpetuum esse volo in eam videlicet rationem, ut cum censo diebus vitae meae proserviam, hoc est decem modus de grano aut in alia pecunia ipsis valente, et post meum obitum liberi mei cum ipso censu proserviant Et in hoc illa praefata mancipia trado, ut uxorem meam, si fieri valeatis, cum liberis redemi faciatis, ut vobis cum omni benivolentia servire possint Nullusque hanc cartam violare praesumere audeat sed firma deinceps permaneat Signum Albuwini, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. sig. Deotolt, Eburachart, Altman, Cundbold, Wanger, Scrutolf, Fastheri, Truago, Raffolt, Gisalbold, Tiso, Otririh, Wolfdrigi, Nandger. Actum in villa, quae dicitur uf Hova, praesentibus his, quorum hic signacula praescribuntur Ego itaque Ratpot rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, XIIII kal. septembres regnante domno Karolo imperatore anno XLII, sub Waningo comite feliciter.