Cunzo von Holzcolvishusun erhält von Abt Werdo ein verzinsliches Darlehen von 100 Schillingen.
Datierung: ?
Dum mundiali versante labitudine quod certioris confirmatione necesse esse credendum est plures subcumbant, prodesse nobis valde conicimus, si ab tam celeri transeunte capud levemus Et ideo tali faminis eloquia promimus, quia experimento didicimus quia fuit vir condam Cunzo nomine, qui casu interveniente obnoxius duorum werigeldorum refugium iubaminis ad cenobium Christi militis Galli beatissimi et Werdonis abbatis fratrumque conquesivit. Sed quia nostrum est oppressos solvere, deiectos sublevare, caepimus de illius adiumenti tractare consilio, et hoc peracto feneravimus ei solidos centum ad sublevationem obnoxii sui; eo videlicet condicto, ut nobis annis singulis dum inter praedicta peccunia ab illo demum reportata non fuerit unam carratam civitalem, id sunt XXXIII siclae civitaliae, pro censo persolvat; similiter autem heredes ipsius placitum condictum absque ulla contradictione consequantur Iste Cunzo de Holzcolvishusun fuit, cuius heredes sunt Cunzo et Kerhart et Hiltipert, filii Eburharti