Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 207

Bischof Wolfleoz und Abt Werdo verleihen an Landpert den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Kempten gegen Zins.
Datierung: 811 09 19
Ausstellungsort: Bülauch

Christi opitulante clementia Wolfleoz Constanciensis ecclesiae vocatus episcopus et Werdo abbas monasterii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum in prefato coenobio degencium ut res, quas nobis Lantpertus in Campitona tradidit, ei ipsas res in censum sub usu fructuario per hanc precariam represtare deberemus, quod et ita pari consilio fecimus ea videlicet condictione, ut ipse dum advixerit easdem res habeat censumque inde nobis annis singulis solvat, id est II solidos in quocumque precio potuerit. Si autem ipsi de suis lumbis Domino largiente ex legitima dumtaxat coniuge filii aut filiae procreati fuerint, illi praefatas res in eundem censum teneant, similiter et eorum deinceps tota cognatio faciat; si vero legitimi heredes ex ipso aut de eius sobole geniti defuerint, tunc memoratae res ad nos successoresque nostros revertantur perenniter ad possedendum Signum Wolfleozi vocati episcopi et Werdonis abbatis, qui hanc precariam fieri rogaverunt. sig. Wanonis decani. sig. Engilaldi praepositi. sig. Notgarii presbiteri. sig. Cozperti presbiteri. sig. Bertilonis presbiteri. sig. Ruadgarii presbiteri. sig. Engilperti diaconi. Signum Huadalberti et Enchilboldi praepositi, qui precaria ista fieri rogaverunt. † Erinbert. † Deotcher. † Otbert. † Huadalbert. † Rechincher. † Deotalha. † Willabert. † Hildibert. † Adalbert. † Rihbert. † alio Rihibert. † Ruadalha. † Cherho. † Hildichern. † Hildibold. † Otbold. † Isanbold. † Deotcher testibus. Ego Perincher rogitus hanc precariam scripsi. Erfcher servus dominicus resedebat