Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 206

Lantbert überträgt seinen Besitz zu Kempten und Irgenhausen, mit Ausnahme einer Hörigen und deren Kinder, an Sanct Gallen.
Datierung: 811 09 19
Ausstellungsort: Bülauch

Sacrosancto monasterio in honore sancte Mariaae et sancti Gallonis constructus in pago Turgauensi sibi ad Arbonensi, ubi viris venerabilis Wolfleozzus episcopus et Werdo abba cum beata congregacione monachorum illorum servientes esse videntur Ego in Dei nomine Lantbertus in amorem domini nostri iesu Christi et remissione peccatorum meorum cedo ad ipsum monasterium cessumque quod in perpetuum esse volo id est in pago Turgauensi in loco, qui vocatur Camputuna sive Irincheshusa, quicquid in ipso loco et in ipsa marca visus sum habere et genetrix mea ibidem mihi moriens dereliquid et quod ego ipse legibus conquesivi, id est tam terris, casis, casalis, mancipiis, pumariis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, ex omnibus et in omnibus, totum et ad intecrum, excepto una ancilla cum filiis suis nomine Tuba, alia vero omnia, sicut hic superius dictum est ad ipsum monasterium trado adque transfundo in dominacione; et in ea vero racione, ut liceat mihi et filiis meis ipsam rem in censum habere et exinde annis singulis dare solidos duos in qualecumque precio potuerimus. Et dum istum censum exsolvimus, ipsam rem ad usu fructuario excolere debeamus; et si filii filiorum meorum ipsam rem habere voluerint, ipsum censum solvant. Et si ego ipse aut heredis mei de isto censo hic supradicto necligentes fuerimus, tunc pastor ipsius monasterii vel agentes eius ipsam rem in eorum dominacione revocare faciant perpetualiter ad possedendum vel quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona vel qui contra hanc tradicionem venire temptaverint aut eam infrangere voluerint tunc sit culpabilis dublum tantum, quantum tradicio ista contenit et in fisco auri uncias tres et argento libras V exsolvat et quod repetit vindicare non valeat, sed presens tradicio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulacione subnexa Actum in Pulacha, in atrio sancti Laurenti martiris SignumLantbert, qui tradicione ista fieri rogavit. † Erinbert. † Deotcher. † Otbert. † Huadalbert. † Rech...er. † Deotalha. † Willabert. † Hildibert. † Adalbert. † Rihibert. † alio Rihibert. † Ruadalha testibus. † Cherho. † Hildichern. † Hildibold. † Otbold. † Isanbold. † Deotcher. Ego in Dei nomine Perincher peccator vocatus presbiter rogatus scripsi et subscripsi Notavi die XIII kal. octubris anno XLIIII regnante domno nostro Carolo rex Frangorum et Langobardorum et anno XI imperator et gubernator Romanorum. Erfcher servus dominicus resedebat.