Adalhart überträgt seinen erkauften und rechtmässig erworbenen Besitz zu Mörswil an Sanct Gallen.
Datierung: 811 02 16
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Si aliquid locis sanctorum vel in substancias pauperum conferimus, hoc nobis in eterna beatitudine retribuere confidimus Igitur ego in Dei nomine Adalhart pro remedio anime meae vel pro eterna retribucione trado ad monasterium sancti Galli, quod in perpetuum esse traditum volo hoc est in pago Arbuncauwe in vilare nuncupato Maurini videlicet quicquid ibi emi vel recto adtracto conquirere potui, id est domibus, edificiis, mancipiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque immobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest, hec omnia ad iam prefatum coenobium trado atque transfundo in eam videlicet racionem, ut ipsas res ad me recipiam tempore vitae meae sub usu fructuario perfruendi censumque inde annis singulis solvam, id est I trimissam in quocumque precio potuerim. Similiter etiam infantes mei et eorum tota cognacio ipsas res habeant et iam dictum censum persolvant Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego, quod absit, ipse aut quislibet contra hanc cartam venire aut infrangere voluerit socianti fisco multa conponat, id est auri uncias II et argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed hec presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Adalharti, qui hanc cartam tradicionis fieri rogavit. sig. Pabonis. sig. Herimanni. sig. Isanharti. sig. Rihhart. sig. Sigiperti. sig. Uatini. sig. Wolfharti. sig. Zutonis. Nidhart. Otperti. Ego itaque Pernwigus indignus diaconus rogatus anno XI imperii Karoli Caesaris scripsi et subscripsi. Notavi diem dominicum, XIIII kal. mar., sub Eginone episcopo